Aedificavit autem Salomon in circumitu templi post vestibulum triginta parvulas domus, quae sui copulatione totum templi spatium intrinsecus ambiebant. Harum singulae habebant quinque cubitos latitudinis, et tantumdem longitudinis, et quindecim in altitudine. Ingressusque earum ita fecit adinvicem, ut ex alia ingrederetur ad aliam, aliquo spatio interposito. Et supra eas aedificatae erant aliae aequales eis, et mensuris, et numero, ita ut latera templi tria per circuitum tegerentur domunculis, usque ad primum tabulatum exterius. Reliqua vero pars templi superior circumaedificata non erat, sed libere videri poterat. Non fuerunt hae domunculae pastophoria, vel exedrae, ut quidam putant, de quibus postea dicemus, sed fuerunt cubilia, et coenacula hebdomadariorum, et gazophylacia vasorum et vestium templi.